# De morbo Gallico 132

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, IDICTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/132

ab Hispanis. accipio salsae vnc. iiij. & aquae lib X. com minuo salsam in partes minutas, & quia adsunt capillamenta, & tubercula, aliqui proiciunt tubercuia sed malè faciunt. capite totam salsam, & fecate in frustra parua, postea macerate in aqua calida per spatium 24. horarum, si est nostra salsa macerate tan tum vna nocte. sed notate quòd nostra viridi vti non debemus: siccate, & maceretur per integram noctem in eadem quantitate aquae. sed quaeret quis, cur siccan si viridis esse potest? Quoniam in radice viridi con inetur humiditas quaedam, quae dissoluit ventriculum, vt nihil magis. humiditas enim aquae crudae id facit; & hac ratione caepi sicca vti. vbi est macerata coquitur ad consumptionem medietatis, postea cola atur, decoctumque seruatur ad syrupum. deinde eam dem capimus salsam, & addimus aquae lib. 15. & sine ifusione bullit ad consumptionem tertiae partis, & hoc decoctum valet pro caena, & prandio. Verùm est, quòd aliquando facio secundum decoctum cum vi no, hoc modo, facto primo decocto accipio aquae l 15. & eandem quantitatem salsae, & bulliunt ad consumptionem medietatis deinde antequàm auferam lebetem ab igne addo vini albi imporentis, subdulcis eis lib. iii. & post vnicam ebullitionem ego colo. admi sceo autem vinum, aut quando volo vt eger domo egrediatur, & vires stent: aut quando ventriculus imbecillis est; in reliquis nunquam vinum admisceo. soleo etiam miscere corticem Guaiaci cum salsa, & ita accipio salsae vnc iij. totidem Guaiaci aliquando corticis vnc. ij non vtrunque, hoc enim rarissimè accidit, nunc hoc, nunc illud addo. Recipe ergo salsae vne.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
