Latin
GALLICO
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 139
Unproofread scanNot analysed yet
ELIS FALLONDII GABR ciatis hoc, vel illo modo. prout videtur vobis. Expur gato corpore reficiat vires per duos, vel tres dies, concedimusque bona cibaria, deinde venimus ad operationem suffituum. Et primò oriente sole duo oua sorbilia damus, mox ostam panis in maluatico vino insusi, tum parum bibat; postremò hoc facto coclear assumat saccari ros. demum per octauam partem horae quie scat. Interea paramus talamum paruum, quem validè calefacimus, vt fit sudatorium, vel balnei locus, deinde paramus papilionem, vel padionem, vel tentorium ex materia densa sub quo ollam carbonibus flagranti bus plenam imponimus, ipsumque aegrum nudum collocamus subter, qui sedeat in sede parua, ac habemus materiam paratam, quam sensim igni in spargimus; &fumus in tentorio circumuoluens se detinet; corpus ipsum attrahit; &cum materia deficit subministratur alia, atque alia, atque ibi (si potest) per horam stet integram, aut dimidiam, aut per quartam, vel ter tiam horae partem, pro vt valet pati aeger. Notate tamen, vt, dum est sub papilione, semper eum interroge tis ne deficiat animo, quia saepe incidere solent. ideo loquamini secum, vt cadat ab illa angustia, Et si leui voce respondet statim extrahatis, vel si dicat superuennire deliquium animi, eripiatur subitò; qua aliqui ferre non possent. Ego autem occurro huic, ne superueniat. appono arundinem longam ac perforatam quae extra papilionem tendat, per quàm impositam in ore aerem attrahit non perpetuum quidem, sed quando est maximè calefactus, oportet enim attrahere suffumigium non solùm per porositates, sed etiam per os, atque nares. Aliquando mando, vt teneat nares extra papilionem facto foramine in illo. Sed si concidat animus vino, vel aqua frigida inspersa in faciem excitatur. At si non incidit in desiquium, cum sudauit obuoluimus ipsum linteo, atque in lecto locamus, vt stragulis tectu, sudorem perficiat, atque ibi duabus horis sit. Hac ratione suffitus parare solemus. Suffimus autem hac norma, vt primis tribus diebus semper suffumigia faciamus, postea tribus, ac tribus alijs, vt sint 9. aliquando per plures dies suffumigamus, prout morbus est, nam si tertia die videmus, quòd exulceratur palatum, &quòd materia emanat statim cessamus, prę terea si superuenit fluxus alui desistimus, vel sit hoc in 2. vel 4. vel 5. vel 6. die, Tamen semel in die suffumi Semel in die gamus, matutina . s. hora, post sudorem ipsum siccemus, suffumigan postremò comedat, &bibat dilutum vinum, in alijs vi dum. ctus sit plenus. De symptomatibus superuenientibus. Cap.