# De morbo Gallico 145

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. LXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/145

Quae sit huius me dicamenti facultas, ignoro. Quae dicant alij optime noui, & quoniam locus hic non requirit, vt proponam has opiniones, & diluam, hac ratione reseruo in alia occasione, & tantùm tractabo, quae faciunt ad empiricum, Et licet oratio mea videatur ita fauere huic, eique tantùm tribuere: tamen non probo vsum eius, superat quidem morbum, sed si habemus Regias rationes curandi, quę vt plurimum, & certius sanant sine corporis incommodo, & si non sanant, le niunt sine noxa, non proritant affectum, cur vtemur Hydrargyro, ex quo non ita certa, non ita tuta succedit sanitas? si non sanatur proritatur, valentior fit lues, labefactantur viscera, & partes solidae corporis, & aliquando huiusmodi medicamentum re manet in humano corpore. multi marasmo corripium tur ob inunctionem, multis succedit dentium casus, palati corruptio, his ossa capitis exesa manent, illius, & facies intorta: si non sanat protrudit omnem colluuiem ad caput, Ego reperi homines inunctos per trien nium ante, & venientibus gummatibus in tibijs detecto osse vidi collectum ibi argentum viuum. Hac ra tione ego non probo medicamentum, vtor aliquando, quando non potui via Regia assequi intentum. ego vidi adolescentem laborantem Gallico, in quo om nia Regia infeliciter experta sunt, Empiricus Hydrar gyro curauit, quare in rebellibus affectib. & despera tis vsus sum, & praecipuè cum tentarim prius alias vias, omnia genera medicamentorum, & quando vtor hoc semper Gallicam seruo rationem, quae est, vt primò expurgetur corpus. Empirici statim post purgationem inungunt, post expurgationem exhibent decoctum Gua iaci per decem dies, quia validè operatur Hydrarg. & propter decoctum magis agit. sunt nugae. ego prae beo decoct.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
