# De morbo Gallico 154

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, EMOREOGALLICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/154

Sed facta est mentio de quoddam medicamento, mae qui. quod non ita reperitur in officinis, sci icet album ani mę, quod sacrum est, & genus quoddam resinę concrettae, limpidae, lucidae admodum, ita vt videatur saccarum ros. & est duum generum, vna nigra, alia al ba, & sublutea, & vtraque vocatur agimen ab Hispanis vulgatiter. Nam Petrus Martit ab Angalaria quandoque animum, quandoque animam vocat in quadam historia. quomodocunque tamen sit, non re fert, sciatis tamen, quod istum album est illud, de quo loquor, & defertur ex Canibalibus regionibus (vt refert Petrus Martr.) & emanat ex arbore quę ha bet effigiem ficulneae in rami frondibus, &c. & praestantissima est arror, quem primò prefert quasdam palmulas, ex quibus conficiunt cinum, & potum, etenim detracto cortice emanat ex ea farina quaedam, ex qua possunt fieri fercula, & panes. Vitimò scatet haec resina, quae praeciosa est, & optimo odore prae dita, & per sufficus siccat. Haec apud Hispanos, & Ro mae apud Cardinales habetur in vsu ex omnibus ad siccandum caput, vt si accipiamus paruum huius resinae, & supra carbones flagrantes imponatur roborat caput, thoracem; & hepar exiccat, neque gra uis est eius gustus. Sequitur vt iam de malignis sufsitibus agamus. De suffitibus malignis.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
