# De morbo Gallico 161

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, ELIS FALLOPPII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/161

cum igitur vide rem eandem materiam, easdem notas, & facere eandem, imò maiorem experientiam, deueni in sententiam dictam. Tota Romandiola scatet hac planta, in agro Ariminensi similiter copiosissima reperitur. est Coenobium sancti benedicti in quo plena est copia cornu, inuenitur etiam inter Pisaurum, & Fanum. Est tamen diria inter nostram, & Indicam, quia illa, quae defertur ex Hispanis habent radices maiores, crassiores, carnosiores; nostra, breuiora capillamenta habet, quia illa nascitur in solo arenoso, nostra in saxoso, & cum non multum alatur fit tenuior. in reliquis isdem est sapor isdem cortex, eadem medulla, & facultas, imò vi uacior in nostram. Cum ego detexerim quòd smilax aspera sit Salsa pariglia, veni in hanc sententiam, quod medicamentum sit optimum ad profligandum morbum Gallicum. Dimittamus experimentum, cui no lunt credere pertinaces. Diosc. dicit habere vim antidotam in morbis contagiosis, & connumerat folia, & grana inter ea medicamenta, quae venenis exhiben tur, ideò Regium est hoc auxilium, & antidotum ad fugandam luem istam, & hac ratione ego fido salsae magis quàm ligno. imbecillior est certè ligno habet tamen ipsa nobiles vires, quibus superat Guaiacum. & est quòd si post superatum Gallicum restent vlcera Rhagades circa sedem, duplo citius sanat haec, quam ignum Indicum. Erat scolaris Papiensis, qui tosis osseis & lapideis laborabat circa pedes, & Tibias, ego breui discussos illos vidi ope salsaeperigliae. & prima vice vsu sum hac in milite Luccensi, qui dicebatur il Capitan Capon; hic habebat in capite tumores, & gunmata, quae per decem dies euanuerunt omnia. Cum ergo in Gallico adsunt vlcera ad hoc medicamentum confugio, tanquam ad certissimum, & tutissimum auxilium, & si non facit prima dieta, facit saltim secunda, vel tertia. Praestans est Guaiacum, tamen ego vtor salsa in leuibus. soleo etiam miscere haec duo simul. sed prius doceamus modum conficiendi decoctum salsae. De modo conficiendi decoct. salsae. Cap. LXIIII. EGO semper seruaui hanc normam, sicuti accepi

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
