Latin
ELIS FALLOPPII
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 162
Unproofread scanNot analysed yet
ab Hispanis. accipio salsae vnc. iiij. &aquae lib. X. com minuo salsam in partes minutas, &quia adsunt capillamenta, &tubercula, aliqui proiciunt tubercula sed malè faciunt. capite totam salsam, &secate in frustra parua, postea macerate in aqua calida per spatium 24. horarum, si est nostra salsa macerate tan tum vna nocte. sed notate quòd nostra viridi vti non debemus: siccate, &maceretur per integram noctem in eadem quantitate aquae. sed quaeret quis, cur siccan da, si viridis esse potest? Quoniam in radice viridi con tinetur humiditas quaedam, quae dissoluit ventriculum, vt nihil magis. humiditas enim aquae crudae id facit; &hac ratione caepi sicca vti. vbi est macerata coquitur ad consumptionem medietatis, postea cola itur, decoctumque seruatur ad syrupum. deinde eam dem capimus salsam, &addimus aquae lib. 15. &sine infusione bullit ad consumptionem tertiae partis, &hoc decoctum valet pro caena, &prandio. Verùm est, quòd aliquando facio secundum decoctum cum vi no, hoc modo, facto primo decocto accipio aquae li 15. &eandem quantitatem salsae, &bulliunt ad consumptionem medietatis deinde antequàm auferam lebetem ab igne addo vini albi imporentis, subdulcis eis lib. iii. &post vnicam ebullitionem ego colo. admi sceo autem vinum, aut quando volo vt eger domo egrediatur, &vires stent: aut quando ventriculus imbecillis est; in reliquis nunquam vinum admisceo. soleo etiam miscere corticem Guaiaci cum salsa, &ita accipio salsae vnc iij. totidem Guaiaci aliquando conticis vnc. ij non vtrunque, hoc enim rarissimè accidit, nunc hoc, nunc illud addo. Recipe ergo salsae vnc.