Latin
ELIS FALLOPPII
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 164
Unproofread scanNot analysed yet
lemis, epithymi drac. iij. puluer. hermod. drac. ij. liquit. drac. j. passularum vnc. semis, syrup. vnc. 8. &ca lefacio syr. cui infundo haec per totam noctem matutina hora bulit, ita quod tertia pars consumitur, aliquando loco hermod. addere soleo corticum rad. hel lebenig. scrup. ij. aliquando soleo addere praeter haec syrus ros vnc. ij. verùm si aeger nollet accipere potum aliquando exhibeo pill. cochias, vel pill. de hermod. vel conf. hamench. dum assum tur seruatur eadem norma, quae in Guaraco seruabatur. Notate tamen vnum, quod decoctum salsae semper agit omnibus temporibus; Decoct. Guaicai non agit hiemali tempestate. De ratione victus. Cap. LXVI. DVM exhibemus decoctum, ratio victus est ex panè communi, vel biscocto, aliqui comedunt passulas, vel panem Martium ex suo instituto; mihi verò placet, vt comedant carnem assatam; si quis autem vti voluerit tenuissimo victu, vt animo suo satisfaciat, vtatur, non enim impeditur actio, tamen ego semper concedo panem communem, &carnes matutina, &vespertina hora, aliquando ouum, aliquando aliquod genus edulij leuis concoctionis, Nec dabimus fericula, nec acetaria, nec fructus, nec carnes salitas, &haec de ratione victus breuiter.