Latin
IVISITT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 167
Unproofread scanNot analysed yet
His expurgant ca put, vt faciebant antiqui, vnde quandoque miror vim artis nostrae, quae nihil reliquit intactum, Vacuamus per sectam venam, per secessum, per vomitum, per lotium per sudores, per insensibilem euaporationem, demum per suffitus. hinc patere potest quot modis expurgetur hoc miserum corpus. De suffimentorum Viribus. LXX. Cap. SVFFIMENTA ista habent haec, primùm aperiunt omnes meatus corporis; sua natura statim penetrant per corpus, penetrando alterant, detergunt viscera, Et primùm cor, &cerebum ipsum est, quod alteratur, per pulmones communicatur cordi, per nares cerebro, per venas hepati; quod patet experientia, suffimenta enim semper soluunt ventiem, &deducunt excrementa ad intestina, sicut pharmacum purgans, ergo penetrant ad intima viscera. Nec est dicendum hoc facere, non quia penetrent, sed expri mendo sua frigiditate, ratio est, quia sunt calidissima medicamenta, secundò fumus est calidissimus, a quo excitatur quidam maximus sudor, ergo suffumi gium permeat vniuersum corpus, &ita alterat viscera praecipua, praeter alterationem id efficit, quòd va cuat, &vacuat ea ratione, quandoque per secessum, licet rarò; quandoque, &ferè semper per pulmonem; ac fauces, &hoc vt plurimum, per 7. vel B. dies expuit ea tinum sputi per fingulos dies ad quantitatem li. x. vel 6. Tertiò vacuat per sudorem insignem. De diuisione suffituum.