Latin
VAE IN TRACTATV
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 17
Unproofread scanNot analysed yet
I reprehendit Plin. dicens Hippocr. pluries mentionem fecisse, impetiginis, ideoque morbum nouum non fuiss se tempore Tib. Caes. non est accusandus Plin. quoniam fuit diligentissimus historicus. Hippoc. fuit Cous, Cqu um autem inter insulas Asiae à Ptol. numeratur. Hip pocr. igitur fuit Asiaticus, non Europeus, Morbus ergo antiquus Asiae, nouus fuit Europae, merito ergo cum Plin. teneo. Purunculorum aliquando genus contagiosum. dum vigeret adhuc Resp. Luc. PAVLA QVINT. Mart. COSS. delatum pariter hoc nos uum genus morbi ad alias nationes. Cum hoc fidum videamus superiori aetate, cumque nostra tempo maiora peccata habeant (causam huius explicantim relinquo Theologis, tantùm hoc dico quòd propter peccata aegritudines) meritò &DEVS tentauite gare nos flagellis nouis, nouisque generibus affectum inter quae fuit illud quod Peticulas vocamus, neque est 40. annus, quo audita est lues ista, aderant febres pestilentes, sed non cum puncticulis istis. Nouissim est, quod prae manibus habemus &morbum Gallicum, seu gallicam scabiem appellamus, missum à Deo vt timidiores facti, Veneris luxuriem relinquamus, &studijs non solum literarum, sed etiam bonarum artium incumbamus. Nec dubitandum est si nouus sil nec ne, quoniam temporibus nostrorum patrum nondum repertus, nondum auditus tunc temporis, elephantias crassabatur, Iam vna excepta Gallia, in qua plurimi sunt Elephantici, In Italia, &reliquis regioni bus rarissimi sunt. Instituta hospitalia Diui Latari vacant ferè cuncta, Gallica scabies corrodit omnia Haec inuasit nos anno. 94. supra 1400. &videte, origis nem. CAROL. Imperator summę autoritatis, atque ingenij ardentissimi (Imperatorem voco exercitus Ducem) cum glisceret animis in bellum, conuocata eo anno maximo exercitu, inuasit Italiam, &sub eius Imperio subacto Mediolanensi Ducatu, Hetrunata cedentibus rebus publicis Florent. &c Romam quasit, Inde Neapolim de iure hereditario sibi putans impetere cum exercitu maximo 80000. militum ag faeditentauit. Tunc temporis apparuit hic morbus.