Latin
Cap. LXXV
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 175
Unproofread scanNot analysed yet
in Italia fuit ab argento viuo sumpta; quoniam cum caeperit grassari morbus, chirurgici, qui nitebantur omnem lapidem mouere, cum legissent Hydrargyron nimium valere ad scabiem rebellem, cumque pri mis temporibus lues haec vlcera afferret, experti sunt argentum viuum, &faeliciter quidem. vnde multi diuites facti sunt; inter quos Iacobus illae Carpensis, cum solus calleret secretam hanc medicinam, ita opu lentus redditus est solo isto quaestu, vt testatus fuerit numeratam peccuniam 40000. scutatorum, praeter argeneam materiam, quae omnia Duci Ferrar. reliquit, omnis enim aqua ad mare currit. Hicita erat insensus Hispanis, vt (cum esset Bonon.) geminos ex eis laborantes morbo Gallico cęperit, &viuos anatomicis ad ministrationibus destinauerit; qua de re pro fligatus Ferrariae obijt. Praeterea testatum reliquit laureatus ille Poeta Fracast. totam vim sanandi Galli cum positam esse in Hydrargyro, &ita viget autoritas huiuscemodi medicamenti, vt eo tota Gallia vta tur. In Germania, in Italia etiam exercitati non pau ci maximam fidem adhibent, &praeter hanc rationem sumptam ab experimento, videtur ea vis in natura medicamenti inesse, vt quasi diuinum sit mixtum, nam ego dicebam sub Sole duo esse mixta, quae mihi pariunt admirationem, &miracula videntur, alterum est magnes, alterum argentum viuum, ex quo possumus ostendere resurrectionem. Videmus medica mentum hoc conuerti in cineres, &leuissimo labore propriam in formam redire, non ergo est mirum si potest vincere hanc labem. Qua ratione hoc faciat, vt ingenuè fattear, nescio.