Latin
ILITOT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 177
Unproofread scanNot analysed yet
Primùm inungunt pedes per transuersum, vbi est tersus, postea internodium tibiae, deinde media faemora, medias vlnas, &media bracchia, postea totum dorsum semper fricando ad partes inferiores, dum autem internodia vngunt faciunt per transuersum, &ita inunctio sit fricando, vt penetret, postea imponunt stuppam, vel ex lino, vel canabe, &ita ligant calidam; Si poterit sudare, sudet intecto capite. si sudare non potest, dormiat ad duas horas. Postea surgat ita inunctus, &linteis obuolutus, comedat res bonas, &bibat vinum praestantissimum leue, &(si potest haberij suauissimum, &dulcissimum: Solent inungere per tres dies primos, &postea per tres. &demum per tres alios vsque ad 9. aliquando ad 12. &15. sunt aliqui; in quibus apparent symptomata in 4. diebus in aliquibus non apparerent nisi 15. superuenerint. in his solent interpolare potionem Guaraci per 8 aut 10. dies, &vacuare, &postremò validius parant vnguen tum, &iterum inungunt aliqui sanati sunt in prima vnctione, nonnulli in secunda, aliquot in tertia, sed sciatis quod quando perueniunt ad 15. Semper cessant Empyrici, aliqui nebulones vltra 16. procedunt. &nihil faciunt, quia tunc non penetrat argentum vi uum, &ideò ita tardè symptomata non apponunt &propterea noua expurgatione, &praeparatione est opus. Sed videte an mirum sit hoc, si bibatur argen tum viuum illud non facit, quod facit vnctum, vidi muliere rerum gen