# De morbo Gallico 177

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, ILITOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/177

Primùm inungunt pedes per transuersum, vbi est tersus, postea internodium tibiae, deinde media faemora, medias vlnas, & media bracchia, postea totum dorsum semper fricando ad partes inferiores, dum autem internodia vngunt faciunt per transuersum, & ita inunctio sit fricando, vt penetret, postea imponunt stuppam, vel ex lino, vel canabe, & ita ligant calidam; Si poterit sudare, sudet intecto capite. si sudare non potest, dormiat ad duas horas. Postea surgat ita inunctus, & linteis obuolutus, comedat res bonas, & bibat vinum praestantissimum leue, & (si potest haberij suauissimum, & dulcissimum: Solent inungere per tres dies primos, & postea per tres. & demum per tres alios vsque ad 9. aliquando ad 12. & 15. sunt aliqui; in quibus apparent symptomata in 4. diebus in aliquibus non apparerent nisi 15. superuenerint. in his solent interpolare potionem Guaraci per 8 aut 10. dies, & vacuare, & postremò validius parant vnguen tum, & iterum inungunt aliqui sanati sunt in prima vnctione, nonnulli in secunda, aliquot in tertia, sed sciatis quod quando perueniunt ad 15. Semper cessant Empyrici, aliqui nebulones vltra 16. procedunt. & nihil faciunt, quia tunc non penetrat argentum vi uum, & ideò ita tardè symptomata non apponunt & propterea noua expurgatione, & praeparatione est opus. Sed videte an mirum sit hoc, si bibatur argen tum viuum illud non facit, quod facit vnctum, vidi muliere rerum gen

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
