Latin
DE MOREO GALLICO
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 179
Unproofread scanNot analysed yet
Nam illi qui faciunt barum anulus gatellas, solent anulum formare, vel aereum, vel argenteum, qui excauatus impletur argento viuo, &ponunt supra carbones, quum incalescit saltat, per spa tium quartae partis horae, &hoc fit ratione Hydrargyri, qui agitatus requirit exitum ad superiora, &cum sit corpus ponderosum exagitat anulum; non ta men totus explendus anulus sed dimidia pars: praeterea colligatis etiam ex hoc, quando in agro Vincen Malgama tino faciunt Malgama; in illis enim montibus in quibus argentum effoditur, aliquando pauca est materia argenti, admixti sunt lapides. Recipiunt metallum illud, &moliunt molendino, veluti farinam, postea puluerem cum lotio. aqua salita, &argento viuo red dunt in pastam, quàm abluunt; tota materia lapidea egreditur; &remanet in fundo catini argentum viuum cum argento. Haec aliquando panno colant, sed sae pe non succedit, quia aliquando Malgama tostum factum est; tunc accipiunt bocciam vitream, &impo nunt capitellum vitreum ad destillandum ad ignem, ascendet argentum viuum, &per narem descendit. Ita sublimatur hoc medicamentum in corpore humano egrediens per palatum nostrum; ideò cum medicami tum petat palatum secum fert colluuiem mali, Praeterea solemus vti frictionibus, cucurbitulas parare scarificatas, &vltimò ad localia venire, quae cohibeant fluxionem, detergant materiam, &moderate siccent. Ad corrigenda symptomata. Cap.