# De morbo Gallico 179

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, DE MOREO GALLICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/179

Nam illi qui faciunt barum anulus gatellas, solent anulum formare, vel aereum, vel argenteum, qui excauatus impletur argento viuo, & ponunt supra carbones, quum incalescit saltat, per spa tium quartae partis horae, & hoc fit ratione Hydrargyri, qui agitatus requirit exitum ad superiora, & cum sit corpus ponderosum exagitat anulum; non ta men totus explendus anulus sed dimidia pars: praeterea colligatis etiam ex hoc, quando in agro Vincen Malgama tino faciunt Malgama; in illis enim montibus in quibus argentum effoditur, aliquando pauca est materia argenti, admixti sunt lapides. Recipiunt metallum illud, & moliunt molendino, veluti farinam, postea puluerem cum lotio. aqua salita, & argento viuo red dunt in pastam, quàm abluunt; tota materia lapidea egreditur; & remanet in fundo catini argentum viuum cum argento. Haec aliquando panno colant, sed sae pe non succedit, quia aliquando Malgama tostum factum est; tunc accipiunt bocciam vitream, & impo nunt capitellum vitreum ad destillandum ad ignem, ascendet argentum viuum, & per narem descendit. Ita sublimatur hoc medicamentum in corpore humano egrediens per palatum nostrum; ideò cum medicami tum petat palatum secum fert colluuiem mali, Praeterea solemus vti frictionibus, cucurbitulas parare scarificatas, & vltimò ad localia venire, quae cohibeant fluxionem, detergant materiam, & moderate siccent. Ad corrigenda symptomata. Cap.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
