Latin
Cap. LXXXI
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 185
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXXXI. VLCERA quaedam, quae in cole adolescentum, aut in sinu mulierum solent superuenire, pustulae vir gae appellatae sunt à chirurgis, qui etiam, &vlcera vir gae vocant. nos vulgo tarolos, vel carolos nominamus ad similitudinem cariei, quae ligna exedit, quoniam virga ab his vlceribus exeditur, Antiqui Seriptores Graeci, &Arabes veluti Paul. Aetius, &Auic. locuti sunt de vlceribus depascentibus colis, Sed differunt illa à carie. similiter chyrurgici posteriores lo quuntur de his, sed non sunt eadem cum his, quorum curationem dare intendimus. Superiores chyrurgi ci loquentes de depascentibus, dicunt duplici ex cau sa fieri, vel ex turpitudine alba, vel nigra collecta inter glandem, &praeputium: hanc turpitudinem for dem appellant; volunt igitur, quod quoties sordes ista continetur inter praeputium, &glandem, bulliens faciat huiusmodicariem. Vnde monent, vt continuc nuò abluamus pudendum vrina cum farina tempore hiemis, estate verò aqua frigida, quum cognoscimus mulieres, sed de his non loquemur nos, loque1. occasio mur autem de carolis. Quae varijs occasionibus procariei.