Latin
Cap. LXXXI
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 187
Unproofread scanNot analysed yet
Methodi aliquando nascitur caries per actritionem, Sunt meretrices, quae vt videantur virgines, &sibi, &adolescentibus augeant delectationem solent vti aquis adstrigen tibus; Iuuenes habentes magnam, atque crassam virgam violenter impellunt, actritione illa (fortasse existente glande molli nascuntur caries, &vlcera, su periores illas medici excalefactiones vocant, has posteriores excoriationes. Nos non loquemur de omnibus his, sed de veris Gallicis tarolis dictis siue caro lis. Qui sunt ab alijs distinguendi, calefactiones excoriationes &c. facilè sanantur (vt docebo quando locus dabitur, &occasio) sed caries non ita facile. De tribus cariei Gallicae speciebus. LXXXII. Cap. GALLICAE cariei tria sunt genera, vel sit caries ob contactum, vel ab hepate originem ducens, vel quia sordes reperitur. Vnum est, quod continet cariem benignam, Gallicam tamen, secundum mediocrem includit, tertium est quod habet malignam, à qua Deus omnes fideles Christianos liberet, Signa cariei benignae sunt. Primùm enim suboriuntur pu stulae quędam paruae, &candidae, quae quidem non excedunt crassitiem vnius grani panici minimi, pustulae erumpunt: his ruptis remanet vlcusculum rotundum in medio habens punctum candidum, penetrans aliquantulum simplex, vel duplicatum, aliquan do tota corona glandis inficietur huiusmodi vlceribus, quandoque simul copulantur, &ex duobus, vel tribus, vel quatuor vnum sit, ita, vt sit veluti linea cingens, &coronans glandem, ista est sine dolore; leuis, &moderatus pruritus; facillime caedit me dicamento.