Latin
Cap. LXXXI
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 192
Unproofread scanNot analysed yet
&medicamentis explicatis in cura vlceris nomosi (quoniam hic non enumerantur medicamenta ista, eo quod Excel lentissimus vir refert se explicatis, Ego tamen, quia scribo vniuersis lectoribus, &non solùm his qui tunc temporis sub eius vexillo militabant, cumque illi, qui Authoris libros de vlceribus Typis excudendos cura runt, ita mancos, ita obscuros habuerint, vt dimidium desideretur, postquam enim egerunt de vlcere cum osse corrupto, saltant ad vlcera cutis, omittendo malignorum vlcerum, herpetis, fagedenae, vlceris nomosi, sinus, sistulae, Gallici morbi, combustionis &caeterorum tam vniuersalium quàm particularium omnium tractationem, miror equidem de his, qui tam imperfecte edunt res aliorum, vtinam detur mihi occasio denuo imprimendi isthaec omnia, &vlcerum, &tumorum, &vulnerum speculationes, polliceor enim omni industria, omni diligentia, atque studio perfecta tradere. occasio autem erit, quando haec quae iam felicibus edo auibus vobis non ingrata fore sensero. Communi igitur studens commodo me dicamenta illa istic enumeranda censui. quę sunt quatuor generum, vel ex animalibus, vel lapidibus vel ex plantis, vel ex metallis, ex animalibus est cornu ceru. vstum, omnia ostrea vsta, &corallium licèt sit ex plantis tamen, quia nescioquid habet lapidosi connumeratur inter medicamenta ex lapidibus, similiter lapis haematites, bolus armena. Ex plantis habe mus folia oleae, Marrubium, scabiosam, tormentillam, &in summa omnes species pentaphili vt album, &commune, acrimonium, cupatorium antiquorum, aristolochiam rotund. rosarum sol. betonicam rad, cucum. asin, citrulorum, ari, vel serpentariae ma ioris, vel minoris. Ex metallis est alumen, calcantum, flos aeris, squama aeris, praecipitatum, squama ferri, antimonium, diphriges, arsenicum, &infinita alia LLOPP