# De morbo Gallico 198

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. LXXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/198

Quae non sunt Gallicae sunt duum generum, aliae contagiosae sunt, aliae non contagiosae, in muliere munda, quae continuo expurgat loculos huiusmodi carunculae non sunt contagiolae, in immundis sunt contagiosae, quoniam sanies impressa membro excoriat, indeque succedit caruncula, Sed siue sit Gallica siue non, canCuratio cadem curationem requirit circa locum. Antiqui soleruncularum bant carunculas istas sanare robusta ratione, velut ex antiquis Aetius docet, vel caustico medicamento, vel canden 2. Ratio siferro exurere, candens ferrum non probo, mulCur. tùm enim acerbum est, alij sunt ex nostris, qui curant filo vinciendo eas; possunt tamen renasci, ego nunquam vsus sum ferro, laudo vsum vinculi, dummodo vincire possimus, quoniam saepe ita lata est ba sis, ita callosa, vt vinciri non possit, Sed demus quò vincere possimus in eo casu debemus primùm ablue re diligenter carunculas istas, & videre an sint partitęimplures, cum abluerimus vino debemus aut lineo, aut sericino filo ligare vsque quo aeger dolorem incipiat sentire, ligamus autem duplici modo, vt qua si geminus sit nodus, facta delegatione debetis linteo lum, vel gossipium madefactum aqua ros. imponere & postea ducere praeputium supra linteolum, & haec ratio tuta est ab inflammatione, altera die abluctis diligenter, si sunt mortuae apparent denigratae, vel liuidae, si rubicundae non pene strictae sunt. si nigrę Signa quan altera die cadent, si rubrae sunt, iterum trahamus ca do sanatae pita fili, & stringamus optimè. Cadentibus istis, obsunt.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
