# De morbo Gallico 2

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/2

AC REVERENDISS. D. D. OCTAVIANO PRAECONIO, ARCHIEPISCOPO PANNORMITANO. Petr. Angelus, Agathus. S. D. TINAM Fabri vestri Siculi in componendo homine ita elegans, atque omnibus absolutum numeris extitisset opus, vt sub Momi lucerna nullus accusationis locus esset derelictus. Ei etenim si pectus fabricasset fenestratum, posteritatis talia forent. & ego iam in explicanda mea erga te beneuolen PVILITE tia, alacritate, promptitudine atque denique obseruantiam non la borem: Penitus aperti essent cordis affectus, & animi paßiones oculis subiectas cerneremus. Sed postquam Vulcani fabrica defe ctum passa est, nec dignatus est ar tifex emendari, Socrates aliud nobilißimum excogitauit inuentum, quod Dij faxint, vt in me adimpleatur. Cupiebat enim, vt animae nostrae laminis aureis constructae essent. o quam foelix, quàm hilaris viuerem, si animam in me aureis intextam filis palpalrem.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
