# De morbo Gallico 200-2

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. LXXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/200-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/200-2

do quis videns pulcherrimam sirenam, & colens ctum ea, etiam infecta, à carie, & lue Gallica preseruietur. Ego semper sui huius sententiae, quod adsit ratio praecauendi, ne per contagium, huiusmodi vitera oriantur, sed quae est ista ratio? Ego dixi quod mascitur caries haec per communicata corpuscula samosa, quae imbibita poris glandis faciunt cariem, ideò sopus est, vt statim saniem à glande expurgemus, sed simbibita sit in poris licet vino, lotio, vel aqua destergamus priapum, tamen eam detergere non posssumus, & hoc saepe accidit in tectis, & mollibus glan dibus. Quomodo ergo agendum? semper fui istius ssententiae, quod ponamus aliquod habens vim pene trandi corium, & dissipandae materiae, vel extrahenlae, vel siccandae, & vincendae natura sua. ideò inueIstigaui hoc medicamentum. Sed quia oportet etiam Meretricum animos disponere, non licet nobiscum vnguenta domo afferre. propterea ego inueni linteo lum imbutum medicamento, quod potest commode asportari, cum faemoralia iam ita vasta feratis, vt totam apotecam vobiscum habere possitis, Quoties ergo quis coluerit abluat (si potest) pudendum, vel panno detergat, postea habeat linteolum ad mensuram glandis praeparatum; demum cum coluerit ponat supra glandem, & recurrat praeputium, si potest madere sputo, vel lotio bonum est, tamen non refert, si timetis, ne caries oriatur in medio canali, habeatis huius lintei inuolucrum, & in canali ponatis, ego feci experimentum in centum, & mille hominibus, & Deum testor immortalem nullum eorum infectum.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
