# De morbo Gallico 201

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. LXXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/201

Notate autem obiter, quòd quaelibet species linteoli mundi tantam habet vim in praeseruatione, vt nihil magis (addite quod gossipium nouum, molle, sidibus bene concussum glandi optim è lotae detergentibus, obuolutum mirum in modum praeseruat, & quum quis Gallicis scopulis lignum percussit post ablationem inspiciat; videbit enim inuolucrum illud sanio sum, aut citrino, aut pallido, vel subnigro colore infectum) ideò semper quis paruo linteolo obuoluat glandem per spatium quatuor, aut quinque horarum, & hoc non est molestum mulieribus; sed tamen praeparati linter ratio est praestantissima. Praeparatur au tem hoc modo. Recipe radicis gentianae, Aristolochiae longę Aristol. tenuis rotundę ana drac. 1. pulue sand. alb. rubeorum, ligni albes, ana. scrup. ij. puluer. corallorum rubrorum, spodij ex ebure, cornuceru. vsti. an. drac. sem fol. scordij, sonchi, beton. scabios. tormentille an man. 1. rosarum man. 1. & semscobis Guaiaci vnc. ij. squamae aeris drac ij. prae cipitat praeparati drac. 1. & semis vini maluatici optimi pe tentis lib. 1. & sem. aquae sonchi, aquae scabiosae assumitur vinum, & aqua, & in his infunditur scobi Guaraci per 24. horas, deinde adduntur reliqui a ol nia, & bulliunt simul ad consumptionem medio rati deinde colatur decoctum, & exprimuntur medicamenia ista diligentissimè in hoc decocto perturbato maceratur per noctem pannus linteus purismus, deinde siccatur in vmbra, & hoc fit tribus viribus, terenim maceramus, ter etiam siccamus. postea paramus frusta ad proportionem proprię glandis, & semper habentur in marsupiolo, vel in cauo illius patris daemoralium, quae bracheta, dicitur. Sed quoniam diligenter rem istam inuestigauimus in gratiam vestram addere decreuimus formulam eandem alio mo do traditam cum vir iste excellentissimus 1555.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
