Latin
MVICTV
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 208
Unproofread scanNot analysed yet
gna, &contagiosa, &ex perientia compertum est, iux uenes cum laborarint bubone &hic ex purgatus fue rit, quia est veluti e missarium a natura factum, absque alio medicamento sanatos esse, &omnes repellentes materiam includunt morbum in visceribus. secundus scopus est doloris mitigatio, si adest primò ergo mitigemus dolorem, &saxemus locum, ratione doloris ponimus ol. chamaem. ratione relaxationis olimvod. dulc. solemus accipere lanam redundantem sordibus, in qua est vis relavandi, &molliendi, &inun gimus eodem oleo, &ponimus. sed aliquando non sa tis est hoc. Aliquandoque ego recurro ad motum, &mando, vt ludant gladio, vel pila parua, vt salliant &motu illo fiat fluxio praeterea venimus aliquando ad vsum cucurbitulae, quum timemus maximam luen &maximam infectionem, hoc autem rarò est. Nun quam secanda vena, vel exhibendum pharmacum pur gans. nunquam repellentia. si secetis venam retrahetis materiam. si pharmacum valide purgans propina bitis idem fiet. &ex hoc concludimus, quod quando vos vultis secare venam, aut pharmacum exhibere, notetis aetatem bubonis si crescat non faciatis: si consistat, vel decrescat tutò descendere potestis ad haec. ego statim venio ad relaxantia, &vt mundem viscera, &non agitem materiam, quae est in fluxu, praeterea, vt syrupos praeparantes exhibere possim. exhibeo florem cassiae, nunquam seco venam, nisi fuerit maturatus bubo. sunt quidam, qui non exhibent phar macum, vel secant venam, nisi veniant ad maturatio nem bubones. sed sero sapiunt Phryges. sunt bubones, qui spacio trium mensium non maturantur. sed pote stis secare, &exhibere pharma cum, si bubo constiterit. &non crescat amplius, &hoc modo venit citius ad maturationem: hoc facto possumus vel resoluere, vel concoquere bubonem, &reducere ad suppurationem, ego laudo vtrunque, licèt postremum magis probem, nam quanuis per primùm resoluamus, &discutiamus per vapores, tamen secunda ratio est conmoda magis, quia non solùm euacuatur materia, quae fluxit ad locum, sed habemus irritamentum naturae, quo ipsa cogitur ad expellendum materiam, &ita per duos menses.