Latin
IDIDITO
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 210
Unproofread scanNot analysed yet
si volumus benè aperire per ferrum oportet, ad imittationem antiquorum ad folium Myrti. valde dolorosa est sectio ista, &nisi fiat haec semper difficilis est curatio, hoc autem facit medicamen tum causticum sine dolore sed ego aliquando etiam scco, ¬. vt non pungatis tantùm, vt aliqui faciunt, ego seco totum tumorem, &ista sectio fienda per ductum inguinis, non per rectum corporis, sed per transuersum. post sectionem linamenta imponendam, quibus osculum aperiatur, ne succedant sistulae, ego miror de his, qui patiuntur bubonem per se aperiri per erosionem factam à sanie. miror primum, quia nimis diu manens sanies facit cauernas; secundum; quia oscula facta à sanie plura sunt, &parua, &imminet periculum fistulae, ideò vel secetis, vel caustico aperiatis. facta apertione per medicamentum, in primis diebus vos imponatis medicamenta mitigantia dolorem, &ideò cum luteo oui terebentina, vel oleum abietinum ponitur. ad extra ponitur emplast. maturatiuum per tres, vel quatuor dies, vt si quid relictum est materiae congestę maturetur. mitigato dolore, &concocta materia omnia facimus, vt seruemus apertum vlcus ad 40. dies vel vngu. Isidis, vel linamentis siccis, ad extra ponatur Empl. diapalm ad moderandam fluxionem, ad inipediendam putre factionem, vel miscemus cum diapalma linimentum simplex, si adsit caliditas, cessante caliditate imponimus diapalina solùm, si crescat mala caro medicamen tis pro his dictis exedimus.