# De morbo Gallico 211

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, IDIDITO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/211

si glandula aliqua promineat in eo casu, ego aliquando, intercidi filo glandulas, & feci, vt cadant, sicut de carunculis dictum est, aliquando cum trocisco de minio descripto in abaco medicamentorum causticorum exedo, perforando eas. Aliquando puluerem inspergo ex ars. & auripigmento, & ita cadit glans; postea expleo vlcus medicamentis oportunis, & deduco ad sanationem: Quandoque superueniunt fistulae duae, 3. 4. scilicet istae requirunt curationem fistularum. si adsit callus sana tur eo modo quo vlcus callosum curratur. Haec quae de bubonis sanandi ratione dicta sint. Defluuium pillorum. Cap. XCII. SVCCEDIT inter symptomata Gallici morbi ca pillorum, superciliorum, & barbae defluuium, quod quidem iam omni studio, omniumque cura, & dililigentia curandum est. hac ratione vt impediamus ne fiat, si incaeperit, vt stabiliantur pili, si ceciderint, vt cito renascantur. apud antiquos patuit orphiasis, calui ties, alopentia, quae genera defluuiorum distant à nostro, de quo tractamus: nouerunt etiam casum pilorum in leprae cum itaque incaeperit Gallicus solet ita afficere partes capitis, vt cadant pili, cadunt ea de cau sa, quemadmodum in reliquis speciebus depilationis ex Gal. I. de comp. med. per gen. cap. 2. cadunt pili ea ratione, qua plantae arborum. nam pili sunt veluti arbores corio insertae, & sicuti arescunt arbores, ita pili. dixi arescunt, quoniam si tangatis barbam viri, cui immineat defluuium percipietis ariditatem ve luti si ferrea essent filamenta. Plantae autem arescunt, aut quia deest alimentum, aut quia suffocantur à ma lo ita & pili Et suppono pro constituto, & ab Excellentis

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
