Latin
SABRIELIS FALO
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 213
Unproofread scanNot analysed yet
semen stasisagriae, vel mastix, piper. etiam. Garyophillorum etiam tructus, &ita volo, vt egri quotidie mandant huiusmodi medicamenta, vt copiosissimo sputo retrahant materiam à partibus cutaneis. non contentus sum isto, sed per exteriora tento vacuationem, &hoc dupliciter vel per sudorem, vel per medicamentum; nam ego reperi, &expertus sum, quòd in hoc casu, si possum pror tare sudorem copiosum, mando, vt cooperiant caput, si illud aequosum non habent. si hoc non possum tento ablutione lixiuio quodam digerente, &vtor sapone habente vim atenuandi, digerendi, &euacuandi, &hoc alternis diebus, vel tertiò quoque die, vel quotidie, lixiuium est hoc. Recip. fol. absynth. beton. torisim calamen. montani pulegijs arbot. an. pug. 1. assar. drach. 1. rosar. man. 1. nuces supressi contusas numero 4. haec bulliunt in lixiuio tonsorum, &post bullitionem colatur lixiuium, &ita abluitur caput diu, &fricatur diligentissimè, Et saepè soleo incoquere agarici drach. i. semis vel ij. ad maiorem eua cuationem, &non vtor sapone communi, sed quod habeat validam vim siccandi, excernendique humorem; vtor enim sapone Constantini, qui scribitur à Paul. lib. 7. &paro hoc modo. Recip ros. rub. aloes, Gallarum, cortic. granat. malabatri, sed loco eius nardi indicae, sarcocollae an. vnc. 1. balaustiorum, myr rhae, sandarach. Graecorum, notatę, spicae nardi. audrach. 5. costi, (&loco costi accipimus Zedoeriam communem) drach. ij. &scrupul. ij. saponis Gallici quantum suff. &pro hoc sumimus saponem candidum in vsu. conficimus ex his orbes, siue pillus quibus fri camus caput, ego hanc descriptionem posui, quia quędam mutaui. Sed not. vnum, quòd antequam veniamus ad vsum ablutionis soleo mandare, vt aegri abra dant caput, ne inter abluendum cadant pili. &quoniam non possumus radere barbam, decurtemus mo re hispanico, &credo quòd hic vsus à callida illa gen te fuit introductus quò defluuium pilorum non appa reret. si possumus eorum casum 8. diebus impedire, non amplius postea cadunt. facto hoc abluimus, post haec deuenimus ad adstringentia corium.