# De morbo Gallico 216-2

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. XCIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/216-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/216-2

Cap. XCIII. De pustulis. Sequuntur pustulae, quae inter Gallica symptoma ta connumerantur, quae cum in vniuerso corpore suboriri soleant tria loca praecipua habent. primus est caput, & facies. secundus est palatum, & quae pertinent ad nucam, tertius est sedes vel canalis inter vtranque natem. Duum generum autem sunt pustu lae, alterum est sine cortice, crusta, & squama, alterum cum his crassis, & crassissimis, quae sunt sine crusta sunt, vt eleuetur cutis aliquantisper veluti in escaris, vel exantematibus Graecorum prominentibus, fit forma aliquando lunga, aliquando rotunda. color in medio est albus, circumquaque, veluti porcinę carnis salitae color. hic non potest explicari, non enim est ruber, non albus, non pallidus, sed secate per transuersum pernam, talis est color pustularum sine cortice, & tales apparent sub palato, sede, facie, & capite. secundum genus est habentium crustam, & iste rotundae sunt, vt plurimum, & crustas adeo crassas faciunt, & prominentes, vt veluti cornuum principia videantur. isti cortices aliquando aridi, aliquando lutea, veluti mel, aliquando alba, veluti pituita, aliquando subnigra, tenax tamen, quandoque pituitosa est inclinans in aliquam nigredinem.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
