# De morbo Gallico 216

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, SABRIELIS FALO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/216

& erisipel oportet ego vt cautiscitis, si succedit ardor oleo viol. vel lacte, vel ol. amygdal. dulcium vtor. vos igitur moneo, vt vtamini hoc medicamento, non quotidie, sed alternis diebus, die potius, quàm nocte, & in minima quantitate. Haec faciunt ad incrementum pilorum, restat iam dicendum, quod primò loco explicandum fuerat scilicet quid indicat defluuium pilerum fieri ex defectu alimenti boni, quòd non gignatur, quia non rectè nutritur pars, cutis, facies, atque palpebrae nam quodammodo tumentes atque liuidae redduntur, quae aquosum alimentum, & incoctum esse ostendunt sed iam tempus est, vos ad pustulas destinare.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
