Latin
DE MOREO GALLICO
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 220
Unproofread scanNot analysed yet
GABRIELIS FALI De dolore articulorum. Cap. XCIIII. PECVLIARE, &maximum est symptoma in morbo Gallico dolor articulorum. primùm capitis vniuersi, vel dimidij, deinde articulorum superiorum, &inferiorum, &praecipuè internodiorum hic inferiorum, &praecipuè internodiorum hic dolor die quiescit, noctu, vel ante caenam, vel post caenam solet excrutiare, &insomnes reddere homines, dolor est pungens, quasi distendens, &lacerans, sit autem dolor ab excremento genito in partibus, &transmisso ex ventriculo, &hepate. est enim materia pituito sa, &melancolica facta per adustionem. excrutiat au tem nocte duabus de causis. tum quia humor frigidus est, &nox frigida, propter similitudinem naturae. vel (quod certius est) cum tota die, &ob motus, &solem corpus habeat meatus apertos fiunt difflatio nes, &nocte stipantur pori, &ideò dolor aduenit. pungunt isti dolores, quia sunt circa perihostia, solent esse cum tumore, &sine tumore, si cum tumore, tractabo quum de gummis agam, si sine tumore, primum sanandi sunt per sanationem visceris, per decoct. Guaiaci, &salsae, quod decoctum efficit maio res dolores per 12. dies vel 15. post. 6 vel. 8 diem ideò praenunciate hoc, ne scandalo afficiantur aegri, e acto 12. vel 15. die cessare incipit dolor. sed circa loca affecta quid agendum? duo facere possumus. Empirici solent mitigare dolorem per euacuationem ma teriae à partibus intimis, &extimis: Vnde habent pulu. hermodact. qui bis, vel ter cum vino, vel iure exhibitus mitigat. pulueris haec est compositio Recipe Hermodact &turbit ana drachm. iij. diagridij drach. ij. Zinzib. drach. 1. mastic. drachm. sem. saccari candidi, vel albissimi drachm. 6. misce, tunduntur hęc, &