# De morbo Gallico 220

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, DE MOREO GALLICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/220

GABRIELIS FALI De dolore articulorum. Cap. XCIIII. PECVLIARE, & maximum est symptoma in morbo Gallico dolor articulorum. primùm capitis vniuersi, vel dimidij, deinde articulorum superiorum, & inferiorum, & praecipuè internodiorum hic inferiorum, & praecipuè internodiorum hic dolor die quiescit, noctu, vel ante caenam, vel post caenam solet excrutiare, & insomnes reddere homines, dolor est pungens, quasi distendens, & lacerans, sit autem dolor ab excremento genito in partibus, & transmisso ex ventriculo, & hepate. est enim materia pituito sa, & melancolica facta per adustionem. excrutiat au tem nocte duabus de causis. tum quia humor frigidus est, & nox frigida, propter similitudinem naturae. vel (quod certius est) cum tota die, & ob motus, & solem corpus habeat meatus apertos fiunt difflatio nes, & nocte stipantur pori, & ideò dolor aduenit. pungunt isti dolores, quia sunt circa perihostia, solent esse cum tumore, & sine tumore, si cum tumore, tractabo quum de gummis agam, si sine tumore, primum sanandi sunt per sanationem visceris, per decoct. Guaiaci, & salsae, quod decoctum efficit maio res dolores per 12. dies vel 15. post. 6 vel. 8 diem ideò praenunciate hoc, ne scandalo afficiantur aegri, e acto 12. vel 15. die cessare incipit dolor. sed circa loca affecta quid agendum? duo facere possumus. Empirici solent mitigare dolorem per euacuationem ma teriae à partibus intimis, & extimis: Vnde habent pulu. hermodact. qui bis, vel ter cum vino, vel iure exhibitus mitigat. pulueris haec est compositio Recipe Hermodact & turbit ana drachm. iij. diagridij drach. ij. Zinzib. drach. 1. mastic. drachm. sem. saccari candidi, vel albissimi drachm. 6. misce, tunduntur hęc, &

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
