Latin
ORBO GALLICO
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 224
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes athero matici, &mellei sanantur, saltim per sectionem, pe reat os, vel non pereat, &curatio non est dolorosa. steatomatici difficillime sanantur, certò sanantur per apertionem, sed sectio dolorosa est valde, &ideò non curamus per sectionem, sed per digestionem. tophacei, vt plurimum non sanantur, succedit tamen quan doque curatio. sed primò deuenietis ad alterationem hepatis cum decoctis dictis. caeterum. Salsa est Regina in hoc, quia discutit tophos quodam quasi miraculo, lignum etiam digerit sed non ita, nec tam facilè, si salsa digerit tophaceos, multò magis lardaceos, praeterea localia non omittenda, quae digerant materiam, sunt qui macerant rad. alth. in aqua raden ti, &hoc medicamento inungunt tumores satis feliciter: ardens aqua penetrat, rad. alth. mollit. aliqui ardenti aqua pura feliciter curant, &praecipuè larida ceos, alij aqua vel ol sulfu, sed leuiter madefaciunt, nè exulceret, hoc autem non laudo. Ego soleo vti hoc empl. Recip. ol. laur. ol. mastich. chamae mill. ana vnc. 1. ammoniaci, sagapen, bdellij an. drach. vna. semis Myrrh. drach. 1. terebent. vnc. ij. caerae quantum sufficit, misce ad empalastri consistentiam; quod imponitur satis felici successu, vel loco eius vtor ol. scor. mixto cum ol. amygd. amar. quandoque accipio aliquod genus antiquissimae pinguedinis, vel gallinae, vel suillae. quandoque vtor medicamento Gall. Recip. suram porcinam salitam, etiam quod sint rancidae pinguedines, &incoquimus, ¶mus ius, in quo caseum addimus tritum, &vetustissimum, &cu ramus incoquendum, &emplastro facto supra tophum, &atheroma vtimur feliciter. aliquando impono me dullam experna salita, torreo os supra craticulam, &ex tosto medulam eripio, vltimò recurro ad ol. viper. mixtum cum seuo hircino aequali portione, adiuuante ta