# De morbo Gallico 229

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, FALICOP I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/229

haec simul coquuntur ad ignem donec spissum fiat caerotum, & os ponimus loco affecto. Hip. 4. de art. 36. solet separare frustrum ossis ex tibijs 60. diebus, in alijs locis 40. & 30. si huiusmodi medic. robustissimis vtemur fiet in 20. diebus, & ego aliquando extraxa integrum calcanei os, vel tali os, quae sunt frustra magna, & tunc necessario veniendum ad ignitum corpus, quod penitus siccetos. & exurat partem. sed aduertatis, vt medicus diligentissime obseruet partem, vbi tuta sit vstio, fugite vstionem in capite, quando imminet periculum inflammationis, in ossibus thoracis similiter, ne febris & mors succedat, praetaerea in vetebris dorsi fugite vsum feramenti ne incandescat medulla, & pereat eger, in reliquis locis vtimini exustione vsque ad medullam, exussi mille Ossa, vsque ad medullam sine periculo, dummodo recte omnia reliqua tracten tur. sed quomodo parabitur ista exustio? primò vratis quantum exuri debet, secundo non exuratis partes carnosas circumpositas. primum facimus, si ferramentum ignitum erit proportionatum parti exurendae, aliud, si ita in profundum exuremus, quantum opus est. ad profundum dupliciter venimus, aut lonva exustione ter, vel quater repetita, aut (vt leniorem faciant exustionem sicut imaginati sunt Recentiores, per foremus partem, & postea sca telem in illud fora men ponamus, & hoc fit commodius, quia repetitio cruciat aegrum, secundum obseruandum est; ne partes circumpositae vrantur. hoc fiet, si eas ita munia. mus, habent fistulas ferreas, vel aeneas, quas impo nunt vlceri, & postea per eas imponunt ferramentum ignitum. sed notate, quòd istae igniuntur, & igni tae exurunt labia. accipiatis fistulam, & vestiatis rela, & si potest esse lanea tela tenuis commoda est, & ita exuretis os sine exustione carnis sed rarò vindicam labis labia ab exustione, hoc facto statim extinguendus ca lor contractus in osse per impositionem medicamenti actu frigidi, ideò accipimus aquam ros. ol. ros. vel vioL album oui, & simul miscemus, & per spongiam, vel stuppam imponimus bis, vel ter. praeterea mitigemus dolorem contactum in labijs, & ita per 24. ho ras relinquimus hoc medic.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
