# De morbo Gallico 235

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, MIDITOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/235

se cundum inditum est diuturnitas, quia Gallica longa est, non Gallica citius caedit nisi fuerit ex catharro. Tertium quod in gonoraea non Gallica, (si copiosa est) consequitur corporis consumptio; Galica etiam diuturnissima non ita absumit corpus. praeterea gonorae Gallica breui temporis spacio sine molestia, & semel coeundo concipitur. Vitimò gonoreae Gallicae non possunt caedere medicamentis localibus reliquae per inunctionem testium, renium, & assumptione medicam. pernis caedunt facilius, sanamus autem Galli ca per decoct. Guaiaci, aut salsae. ad localia rarò venio, quia rarò succedunt. Cap. CI. De Rhagadibus. POST haec adsunt in pedibus, & manibus Rhagades, qui morbus perpetuus est, durat enim ad 50. & 50. annos. quoties igitur fit huiusmodi exulceratio, quae rimosa est, si est Gallica cognoscitur ex praecedentibus, praeterea ex esu aliiorum, & caeparum si quis patiatur, & neget esse Gallicus si spicam allis vel parum caepe comederit tertia die dupplicatae erunt. Rhagades, & hoc est argumentum esse Gallicas. exhoc colligatis, vt semper aegri fugiant caeparum, atque alliorum vsum. sed vnde proueniunt huiusmodi R hagades?

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
