# De morbo Gallico 239

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, IMICIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/239

FRACANCIANI DOCTORIS TEMPESTATE NOSTRA CELEBERRIMI, De Morbo Gallico fragmenta quaedam elegantissima, ex lectionibus anni M D LXIII. Bononiae. Cap. I. Praefatio. VM MEDICI sit finis sanitas, vt benè mereatur de genere humano, nihil vtilius, nihilque his temporibus accommodatius fore cogitaui quàm agere de Morbo Gallico, cum passim hodie vagetur & summopere saeuiat, difficillima, & moleflis sima inferens symptomata, cumque difficillimè hoc morbo vexati sanentur. de hoc morbo acturus, primò inquiram, quae eius essentia, à qua primae curatiuae indicationes capiantur. secundò de differentijs agam.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
