# De morbo Gallico 24

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/24

video toto coelo distare borbos istos, vtimnam eleph tias ita perijsset vt non reperiretur, quomam superabilis morbus: Gallicus superatur, & nostris teporibus ita mitis, ita familiaris effectus, vt sicut demonstrationibus probabo, licet doctissimi viri aduer sentur, atque propterea errent) ex toto, & maxima cum facilitate superetur. Hac igitur ratione colligo mon esse vnum, & idem genus morbi. Praeterea morbo elephantiaco semper filij nascuntur infecti, at in Gal lico rarò hoc sit, ergo non est idem morbus. Sedride te alias differentias, primò in elephantiaco sub lingua oriuntur tubercula, & Glandulae sub auribus, itin Gallico non est hoc ergo. praeterea in eleph. tonicutis redditur obstracosa, quę obducit vniuersum corpus, non oriuntur pustulae tantùm, vt in Gallico addatis in eleph. superuenit Satiriasis, ardor quidam coeundi, vnde elephantici semper cupiunt coitum, viceuersa in Gallicis appetitus deperditur, non quis territi sunt, sed quoniam non adest tentigo, vtinleprosis frequenter accidit; & ideò lepra satiriasis dicta est, quia Satirorum more luxuriant, vel quia sacies turpis vt in Satiris. Qua ratione cum videam haec ideò nequaquam colligo morbum Gallicum esse lepram. Sed dicet quis superueniente Gallico cessauit eleph. sunt nugae. nam quamuis in Italia non sint copiae magnae elephanticorum, tamen possumus videre aliquos. Praeterea accedat quis vestrum in Gal lias, & videbit copiosa hospitalia eleph. ego interes mirabar dum peragrarem regionem illam, non erat minimus pagus, in quo non essent eleph. hospitia, & tamen in Gallia est infinita ferè gallicorum multitudo. Praeterea ratio illa non valet morbus iste contagiosus est vt lepra, ergo lepra, ptysis, vlcus, pulmonum, scabies quaeque contagiosa est, & tamen istas le pras non appellamus. Addatis. in Gallico pustullae & squamae rotundae oriuntur, at in lepra in principio idatis in subrubrę, in fine albę, & ostracosę sunt morbo bo Gallico nunquàm omnes partes inficiuntur, iliquot sanae reperiuntur particulę, quae corij natuutam seruant, licèt tota massa sanguinea, totumque scorpus inficiatur, at in lepra non inuenietis nisi cineri cium colorem, & ostracosum in tota cuti, Addatis & rationem pilorum.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
