# De morbo Gallico 240

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, IMICIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/240

cum vnaquaeque differen tia, vel species propriam requirat curationem & de differentus sermonem instituens, de causis huius morbi breuiter tractabo, cum à causis etiam differentiae, desumantur. Tertiò agam de signis tum morbi pathognomicis, tum differentiam: quartò de modo curandi, qua via etiam incessere plurimi, qui de hoc morbo tractarunt, & licèt multi de hac re scripserint, quoniam tamen, & à me obseruata sunt quaedam, quae vtilia fore arbitror, agam & ego vt haec ape riam. De essentia, & natura morbi Gallici.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
