# De morbo Gallico 241

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, IMICIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/241

Cap. II. VONIAM verò satis manifestum est quid nomen huius morbi significet, non erit opus in illius declaratione immorari; Vnde hoc prętermisso sta tim ad eius essentiam, & naturam declarandam deuenio. essentia? veerit aliquomodo reperiri, ni prius proxirò non mum genus habeatur, & postea differentiae propriae, ac essentiales, cum rei essentia, ex suo genere, & pro prijs differentijs constituatur. Primò igitur proximum inueniendum est genus; & cum hunc affectum omnes concesserint esse morbum, inquirendum est in quo nam genere morbi reperiatur. quod quidem difficile est, cum diuersa symptomata quandoque osten dant in vno, quandoque in alio genere collocandum. Vnde fuere qui dixerunt affectum hunc nullum sibi determinatum genus vendicare, sed quandoque in vno quandoque in alio constitui, quandoque simul omnia tria morborum genera complecti. ego verò liter sentiens proprium, & determinatum genus inueniri huius affectus credo; istudque à posteriori inue stigandum arbitror, & necessarium mihi videtur vnumquodque proprium genus habere. quoniam verò inter ea, quae Gallicum morbum insequuntur vnum tantummodò est symptoma, quod ipsum perpetuò comitatur, alia enim non semper, sed quandoque tantùm accidunt, ab eo, quod perpetuum est, genus, & essentiam inquiramus, hoc verò solum. & perpetuum symptoma exustio est; quae non solùm in progressu sed etiam in primò morbi ingressu manifestè conspicitur, vnde si quis carie afficiatur norunt non tantùm chirurgi, sed, & inepti tonsores num caries illa Gallica sit, nec ne; hoc vero non nisi ab exustione, & sorditie, quae liuido, vel nigro colore, & ex callositate innotescit. Gonorrhea quoque si adsit eandem exustionem, tum substantia, tum colore demonstrat.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
