# De morbo Gallico 249

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, IDINIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/249

quae quidem in principio, cum caepit morbus Gallicus grassari, adeo erant saeua, vt vniuersum corpus eroderent, & quandoque integra membra deciderent. Alia est cum tophi coniunguntur à crassa, & frigida materia facti, suntque, & ipsi de genere tumorum praeter naturam, apparent, autem in tibijs, & brachijs, & praesertim in internodiis, pariter & in capite, & saepius visi sunt in costis, & alijs internodijs. Interdum autem etiam in osse ioidis apparuere, sunt verò hi tumores quandoque in substan tia ossium impacti, quandoque ossibus adhaerent, quan doque perihostia tantùm, & partes circunstantes afficiunt. Alia differentia, est, quum dolores, vel vniuersi corporis, vel determinatae alicuius partis, copu lantur, & hi rarò articulos occupant sed semper partes inter articulos, quae internodia dicuntur, excutiant quoniam haec materia, quae doloris est causa exusta, mordax, & crassa non facile potest in cauitates atque neruosas partes penetrare, sed in internodijs residens ibi continui solutionem efficit, ac dolorem producit. Alia quidem est, cum coniungitur casus pilorum, qui vel est morbus in numero, vel affectio corporis immutata, de hac enim re Galenum varie locutum reperimus, licet sibi nullomodo contradicat; solent autem prius concidere pili congeniti, quàm post apparentes, vt ciliorum, & palpebrarum, qui etiam ex coitu superfluo decidunt, cum post apparentes increscant cuiusmodi sunt capilli, barbae, & reliqui, vt notatum reliquit. Aristo. in 3. de hist. an.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
