# De morbo Gallico 250-2

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/250-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/250-2

Cap. IIII. De signis. DE signis modò agamus, quorum aliqua pathognomica sunt, aliqua verò assidentia, vel differentia rum. pathognomicorum autem alia indicant intemperiem calidam, alia siccam, alia simul talem intemperiem calidam, & siccam ostendunt. inter prima ve rò, & primum, & certissimum est lotium, cum enim tota humorum massa sit ex usta ex intemperie calida, & sicca in iecore, atque venis, lotium erit signum necessarium; ipsum nanque certissimum est signum af fectionis iecoris, & venarum, necnon eorum, quae in ijs abundant; erunt itaque lotia flaua, & lucida, con tentaque habebunt veluti fabulosa, vel arenosa, vel etiam frustulosa, & instar scopuli cuiusdam scissi disrupta, & inaequalia. secundum signum capitur ab affectione corporis immutata, & ex pustulis, vlceribus, & alijs omnibus, quae in cuti apparere solent, manifestè deprehenditur in colore liuido vel nigro, in tumore duro, & calloso. Tertium autem signum sumitur ex laesis actionibus, fiunt enim hoc morbo affecti, languidiores, & in progressu ratione malae nu trtionis, emaciantur, fiunt vigilantes, timidi, tristes semime lancholici, & nesciunt ipsimet referte quid patiantur. haecque omnia contingunt affectione hac communicata caeteris partibus ab ipso hepate.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
