Latin
Cap. IIII
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 252
Unproofread scanNot analysed yet
idem quoque demonstratur ex affectio nibus, &exeuntibus immutatis, quae vnicuique patere possunt, &iam superius aliqua posita sunt. Differentiae autem, quae sunt, &alijs morbis communes, &videntur quoddammodo ad essentiales accedere si à tempore sumantur ex relatu facilè cognoscuntur, si verò capiantur a materia peccante innotescunt ex humoribus abundantibus in corpore, quorum signa non omnia sunt hic ponenda; sed habentur à sym ptomatibus, &à causis, à rebus naturalibus, &non naturalibus, quae necessariò nobis occurunt. signa tandem reliquarum differentiarum, quae omnino sunt accidentales, &oriuntur ex complicatione diuersorum symptomatum, vel morborum, qui cum hac affectione coniunguntur, sunt satis per se manifesta, qua re non erit in ipsis immorandum, sed statim ad vltimum propositum deuenio