# De morbo Gallico 252-2

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/252-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/252-2

Cap. V. De praeseruatione. ET sunt quidam, qui ante curationem, praeseruationem ab hoc morbo proponunt, docentes aliqua parare, quae à profundis astrahentia, & exiccantia pos sint homines custodire, nè inficiantur hoc morbo sunt enim qui linteamina quaedam lumine praecipitato, alijsque siccantibus medicamentis imbuta, compo nunt, aliqui verò, qui electuaria putredini resistentia praeparant. sed melius, quod fieri possit, est à me retricibus, & qualibet alia contagij causa cauere: non enim in his iam dictis valide fidendum est, nec semper est putredo in morbo Gallico, neque possunt linteamina vapores educere, aut inquinatum sanguinem corrigere. 4 De

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
