# De morbo Gallico 252

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/252

idem quoque demonstratur ex affectio nibus, & exeuntibus immutatis, quae vnicuique patere possunt, & iam superius aliqua posita sunt. Differentiae autem, quae sunt, & alijs morbis communes, & videntur quoddammodo ad essentiales accedere si à tempore sumantur ex relatu facilè cognoscuntur, si verò capiantur a materia peccante innotescunt ex humoribus abundantibus in corpore, quorum signa non omnia sunt hic ponenda; sed habentur à sym ptomatibus, & à causis, à rebus naturalibus, & non naturalibus, quae necessariò nobis occurunt. signa tandem reliquarum differentiarum, quae omnino sunt accidentales, & oriuntur ex complicatione diuersorum symptomatum, vel morborum, qui cum hac affectione coniunguntur, sunt satis per se manifesta, qua re non erit in ipsis immorandum, sed statim ad vltimum propositum deuenio

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
