Latin
Cap. V
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 253
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. De curatione. OMISSA itaque praeseruatione ad curationem accedo, quae licet duo capita contineat euacuationem videlicet materiae, &alterationem membrorum, haec enim est verissima methodus curationis omnium intemperierum cum materia, saepius tamen est visum hu iusmodi morbum sola prima intentione sanatum: na tura enim euacuata materia solet saepissimè relictam intemperiem superare. Vnde videmus quandoque incipientem hunc morbum sola expurgatione, quan doque solo exercirio sanatum, neque aliter, quàm per continuatam euacuationem sanatur a suffumigijs, inunctionibus ex hydrargyro, ligni decocto, salsa pariglia, &China. si tamen ex his aliqui vnquam sanan tur. Sed dicet aliquis frustra nos perfectam huius mor bi curationem inquirere, cum nequeat sic absolutè curari, quin semper aliquae morbi reliquiae remaneant; &huius opinionis fuere viri doctissimi comprobantes hanc sententiam, ex eo quòd si aliquis ab hoc morbo curatus fortè contingat vulnerari, vel aliquo morbi genere corripi magis omnia saeuient, ac difficilia fient in hoc, quàm in alio, qui nunquam fuit Gallico morbo affectus, quod quidem indicare dicunt remansisse fomites, &reliquias prioris morbi, &sic videntur nunquam perfecte sanari. sed aliter sentio, &vidi nonnullos perfectissimè sanatos, cum nullum symptoma in eis remansisse conspexerim, non enim restat morbus absque symptomatibus, cum hęc illum insequantur, veluti vmbra corpus; verum tamen est, quòd languida remanent membra, &iecur praecipuè paratum ad intemperiem suscipiendam, &humores exurendos, &hinc postea sit, vt in graues plerunque morbos incidant, nec facilè ab illis liberentur ij, qui semel passi sunt morbum Gallicum; &sicuti, qui pestilenILITE stilentia laborarunt ob relictam languiditatem in cor pore vniuerso, &praesertim in membris principalibus cum aegrotant, morbis etiam difficillimis affici solent, non tamen dicendi sunt praeterea pestilentia laborare ita neque semper dicendi pati morbum Gallicum illi, qui semel curati afficiantur interdum aliquo difficili morbo; non ergo frustra perfectam huius morbi curationem inquirimus.