# De morbo Gallico 254

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/254

Prosequemur autem omnes curandi modos, qui varij sunt, vt videamus quid boni, quidue mali ab vnoquoque auxilio sperandum. non enim est facile auxilium quod strenuè iuuet inuenire, quod etiam in aliquo non noceat, & plura sunt, quae maximè solita sunt nocere. vnus curandi modus est per euacuationem, quae fit, ex venae sectione & ex purgantibus pharmacis, in quo primò lenienda est aluus, deinde cum hic morbus plerunque sit mali moris, & ideò magnus, vena erit secanda viribus consentientibus, ac ętate, secetur verò, vel basilica dextri lateris cum iecur perpetuò afficiatur in hoc morbo, vel media; si forte caput, ac vniuersum cor pus patiatur: extrahenda verò est illa sanguinis quan titas, quae videbitur oportuna sumptis indicationibus à virtute, magnitudine morbi, corporis habitu, & reliquis. Praeparetur postea corpus, & materia con cequatur, vt pharmaco exhibendo educi facilè possit. & si quis est morbus, in quo praeparatione sit opus, & concoctione, hic est; peccat enim materia crassa, exu sta, & rebellis: praeparantia verò, & concoquentia diuer sa requiruntur pro diuersitate humorum educendorum, semper tamen atenuantia incidentia, & parum refrigerantia, & temperata conueniunt. Hinc syr. de fumaria, de betonica, oximel, & huiusmodi probantur. sic decocta borag. cicorij, stecados, iuae, hysopi, & consimilium. prae parato autem corpore materia iam concocta euacuetur, non manna tantùm, syr ros. & huiusmodi mitioribus, & benedictis (vt aiunt) sed fortioribus medicamentis, cuiusmodi sunt pill.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
