# De morbo Gallico 255

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, IVICITT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/255

sine administratione alterius auxilij, non sanaretur autem inueteratus, neque omni curandi hac via; sunt enim qui fortè non possunt, vt qui habent ventriculum imbe cillem, & qui a medicamentis purgantibus facilè resoluuntur. Alia verò est curandi ratio per continua ta exercitia; & vehementiora, quae tum insensibiliter, tùm etiam sensibiliter per sudores euacuare possint. Haec autem prius expurgationem corporis, & pharma cum requirunt; & licet aliqui nulla praeposita expur gatione solo exercitio fuerint pristinae sanitati restituti non tamen tutum est, & praesertim, si corpora sint cacochima; exercitium enim fundit humores, & hu iusmodi corporibus mala potest symptomata parere. Alius curandi modus est per suffumigia, quibus primò vsi sunt vulgares quidam corpore non expurgato non sine maxima temeritate, ac detrimento infirmi: sic enim cum diffunderentur humores, & propelleren tur vniuersi corporis excrementa insaures, plurimi suffocabantur, & hac de causa reiecta iam sunt haec suffumigia, interdum tamen expurgata prius corpora sanant. verum tamen est, quòd cum haec suffumigia duum sint generum aliqua vehementiora, aliqua reuiora, tutò quidem, sed inefficaciter vtimur leuiori bus, quae quidem conficiuntur ex aromatibus, gummis, & herbis calidioribus veluti Myrrha styrace, bel zuino, thure, dictamno, scordio, gentiana, & consimilibus, haec quidem sudorem prouocant, sed non possunt tantam euacuationem praestare, quanta pro morbi ablatione sufficiat; & ideò nunquam aliquis visus est sanatus per haec mitiora, vehementioribus autem reliquis aliqui sunt sanati, quae praeter dicta re cipiunt cinnabarim.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
