Latin
IVICITT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 257
Unproofread scanNot analysed yet
sed nunc secundus agitur annus, morbo Gallico rebelli, &contumaci maximè facto quòd multi sint coacti, &quidem doctissimi viri iterum ad praedictas inunctiones deuenire, quae adinuentae videntur empirico argumento per transitum ad simile, cum viderint Auic. in scabiae sae ua vti pro inunctionibus, Hydrargiro. Permiscentur autem cum argento viuo ea, quae laxant fundunt, &vim eius ad penitiora deducunt, vt insimul infusione, ac repulsione facta materia per os, &fauces erum pat. permiscemus itaque axungiam porcinam, butirum recens, oleum laur. styracem, mastich. thus, &similia, sunt verò qui balaustia, rosas, camphuram, &gumm. Arabicum addant. quę cum adstringentem, ac refrigerantem vim habeant, non probo, non tamen sunt improbandi, qui conmiscent Mytrhidatum, &Theriacen. haec enim in pauca quantitate possunt vim hydrarg. ad penitiora corporis deducere, in his tamen inunctionibus administrandis est etiam prius optimè corpus expurgandum, nè propulsa materia, (vt saepius contingit) consertim ad partes faucium, &laryngis suffocationem inducat, non tamen totum cor bus inungatur, sed à genu infra vsque ad extremum pedis. &à cubito vsque ad extremum manus, &ieiuno non repleto ventriculo, vt alij faciunt, nec actu frigidum hoc medicamentum administretur, sed calidum, neque pillula ila Alexandri, qua vti solent ali qui est exibenda singulis diebus ob easdem rationes, quas diximus supra, cum de suffumigijs agebamus; tanto verò tempore inunctionibus est insistendum, donec in os, &fauces materia sufficienter erumpat. Hę tamen vnctiones, &ipsae sunt periculosę etiam quòd haec omnia rectè fuerint obseruata, quòd si non sanant morbum relinquunt incurabilem, ita vt, &comitentur aegrum vsque ad mortem. sunt qui vtanP. A.