Latin
DE MOREO GALLICO
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 258-2
Unproofread scanNot analysed yet
opere praecium esse videtur aliqua de eo dicere, vt sci re possimus quonammodo agat, &operetur, &primò videamus eius temperiem, deinde nunquid vene num sit, vel antidotum, tertiò substantiam ipsius, quartò, &vltimò difficultates aliquas ex eius vsu emergentes dissoluamus. est autem maxima difficultas de primo ob diuersitatem opinantium, &scribentium, prius tamen ego quid verum esse iudicem aperiam, &post opiniones aliorum in medium afferam, adductisque eorum rationibus respondebo. Rei ergo verita tem esse crediderim argentum viuum esse calidae temperaturae, duabus potissimum rationibus, quarum prima est illud, quod est incoagulabile calidam habet temperaturam, sed argentum viuum est huiusmodi, ergo, maior patet ex ar. 4. meteor. 43. &idem sentit Auer. ibi. Minor autem sensu manifesta est, inquit enim Hydrargirum non coagulari; quod si quam doque viddeatur coagulari à chymistis illa potius est condensatio, quàm coagulatio. secunda ratio sumitur ab experimento. interficit enim caliditate sua, sed illud, quod sua caliditate interficit, quis vnquam negabit esse calidum? Hydrargirum enim agens in corpus, &actuatum prius à calore nostro erodit partem illam, cui adhaeret, nec obstat quod aliqui dicant ventos etiam Boreales corrodere, quoniam id falsum est, cum illa sit mordicatio, &solutio continui non autem erosio, quod autem arg.