Latin
DE MOREO GALLICO
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 262
Unproofread scanNot analysed yet
DE MOREO GALLICO. grauita, est in causa, vt tandiu in corpore immoretur, donec illum calorem conceperit, quo postea immediatè interficiat. alia difficultas est vnde nam fiat quòd arg. viu. fusum, &vi ignis euaporatum morbos pariat frigidos veluti apoplexiam, epilepsiam, paralysim, stuporem, &huiusmodi, si verò inungatur, exulcerationem faucium, &oris efficiat? quod si deuore tur ex vlcere ventriculum, &intestina? Ad quam dif ficultatem missa responsione, quam aliqui asserunt, dicentes hoc esse ab occulta Hydrargiri propietate, cum hae responsiones nihil doceant, dico quòd fuso argen to viuo, &vi exterioris ignis exagitato fit exhalatio partium aquearum, &frigidarum, quae per nares prę sertim actractae, &caerebrum refrigerant, &conden satae descendunt. &sic morbos frigidos producunt. Inunctum vero admixtis oleis, quae ipsum ad penitiora corporis deducunt attrahitur per arterias, &in eas receptum vi maximi caloris, qui in arterijs reperitur, funditur, &sicut vi ignis in olla, deducitur ad partes supremas, &residens in ore, ac faucibus tanquam in partibus imbecillioribus ibi exulcerationem efficit. cum autem in ventriculum suscipitur vbi remissa, &elixans caliditas non est tanta, vt ipsum fun dere possit neque partes eius aqueas conuertere in vapores, &eleuare, diutius detinetur, donec vim igneam concipiat, cuius merito postea ventriculum, &intestina corrodit. &exulcerat. &hoc est, quod in praesentia, ad hanc maximam difficultatem mihi dicen dum occurrit. De Radice Chyna. Cap. VIII. EST alius modus curandi per decoctum Chynae quoaliqui sunt vsi, &primò suere Medici, qui propinarunt hoc decoctum Carolo quinto Imperatori sem per Augusto, cuius autoritate magnam deinde gloriam apud omnes homines consecutum est? vnde po stea plurimi nobiles vsum huius decocti suscepere, &praecipuè Veneti. Haec autem radix aduehitur ex Indijs, &aiunt à regione chinarum, quae tartaris finitima, &antiquum est sinarum Regnum.