# De morbo Gallico 265

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, IDINITOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/265

Guaiacum autem no men est Indum cuiusdam arboris, quae his temporibus etiam nota est in Italia, & pręsertim Ianuae, atque Patauij, habet enim corticem maculosum, cineritij colorijs, & nigri, mediocris est magnitudinis, folijs vero latioribus, & magis ad longum tendentibus, quam ad rotundum, fructus edit similes duobus lupinis in simul coniunctis, & si caedatur, nigrum: magis tamen; & minus ostendi meditulium, & huius decocto vtun tur in insula Hispana, & finitimis regionibus, vbi frequentissimus est hic morbus, regionibusque illis endimicus; verum quia videntur duo genera lignorum circunferri, quorum alterum appellatur Guaiacum, alterum vero lignum, vel palum sanctum, inquirendum est num diuersae, vel eiusdem sint speciei. sunt, qui dicant, quod ex insula Diui Ioannis defertur dignui gnum sanctum, ex Beata, Guaiacum, quodque lignum sanctum nigrum non habet meditullium, sed totum est coloris lutei, & quod plurimos sanat morbos frigidus, quos Gnaiacum non sanat; vnde cum, & loco, vbi nascuntur, & figura, & viribus differant inferunt diuersarum est specierum.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
