Latin
IMINITOT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 267
Unproofread scanNot analysed yet
Ad rationes autem dicimus, quòd, &si non tantus adsit odor, neque sapor, neque tanta resinositas in cortice, quemadmodum in ligno, est tamen partium magis tenuium cortex, quàm lignum, neque semper (vt ipsi dicunt) pro nauium saburra defertur, quinimò saepe solo penè hoc ligno naues onustae ad nos de ueniunt. De vsu modò videamus: primò tamen dicendum quomodo corpus debeat praeparari, cum necessaria sit corporis praeparatio antequam ligni decoctum absumatur, vt rectè possit operari, si enim aliter ad vsum recipiatur, exagitatur materia, quae cum sit multa, nec possit euacuari, quandoque ad mala deducit symptomata, &perniciem, &vidi ego factam quan doque Epilepsiani, &apopleviam ob exhibitum absque praeparatione huiusmodi decoctum. In praepa ratione igitur primò lenienda est aluus per cassiam, quae retorridos etiam humores euacuat, vel alio consimili, deinde ad venae sectionem veniendum, vbi ma gnus sit morbus, &aetas, &vires consentiant. nec obstat quod aliqui à venae sectione abhorreant, dicentes ipsam facere operationem contrariam naturae, quod natura à centro ad circunferentiam expellat, sectio autem venae ad centrum à circunserentia retrahat, quia si valeret haec ratio nunquam etiam esset pharmacis expurgantibus vtendum in hoc morbo. Praeterea secat venam Auic. etiam in Variolis apparentibus, quoties aliquod malum imminet, ac plenitudo adest; quoniam vbi plurima est materia non fit huiusmodi retractio, sed potius aliquantulum exonerata natura à parte materiae veluti à sarcina potentius ad cutim, &extimas corporis partes residuum propellit, secta vena deueniendum est ad materiae coctionem, in qua quidem aliqui semper cum mirobolanis, corticibus ellebori nigri, senae folijs, &consimilibus procedunt; sed non rectè, quoniam hęc potius coctioni resistunt, cum coctio fiat per quietem, &expurgantia medicamenta, cuiusmodi sunt praedicta; semper exagitant, &licet sena lene sit medicamentum, non tamen est, quin humores educat exustos, quod verò cortices ellebori nigri exagitare possint manifestum est, &multo minus conueniunt mi rabolani, nam si corpora sunt purganda fluida fieri de bent, cuius oppositum faciunt mirabolani, non ergo conueniunt similes syrupi.