# De morbo Gallico 268

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, IMINITOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/268

& hoc optimè contra Ra sim annotauit Auic. vituperans mirabolanorum vsum in febribus in principio. quare potius vtendum est syr. de fumaia de betonica, melle ros. & similibus, cum decoctis fumar beton. borag. alijsque huiusmodi, si materia sit pituitosa. Quòd si sit biliosa, syrupus conuenit acetosus, simplex, rosarum recens, de succo cichoris, endiu. atque consimiles cum decoct. eiusdem generis. si autem sit melancholica commodum est oximel, syrup. de fumaria, de pomis simplex, de succo borag. & eiusmodi cum decoctis correspondentibus. in expurgatione verò materiae iam concoctae pro diuersitate humorum peccantium diuersis vtendum est medicamentis, licet ferè semper in hoc morbo adsit congerie omnium humorum, & semper incedendum est cum vehementibus, vnde pillu. Alexandri con ueniunt, & cocchiae, de hermodactilis etiam, & saetidae, additis semper corticibus ellebori nigri, in quibus maxime sperandum: euacuat enim elleborum nigrum vtranque bilem sine molestia, vt asserit Aetius, quod si aeger potius voluerit pharmacum in potu, poterit fieri decoctum ex radicibus ellebori nigri, & seminibus odoratis, addendo postea, vel hieram pachij, vel diacolocynthidos Aetij, vel etiam confectionem hamech, quae poterant etiam exhiberi cum decoctione senae, ac epithimi, non tamen semel sed plu ries est euacuandum quia materia in hoc morbo crassa, & exusta semper contumax est eductioni.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
